Magna commutatio biotorum Americana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Magna commutatio biotorum Americana,[1] Anglice Great American biotic interchange, Hispanice Gran intercambio biótico americano, ex illis migrationibus orta est quae post constitutionem pontis terrestris Panamensis inter continentes Americanas evenerunt. Ita species animalium olim australes septentrioni versus speciesque boreales austro versus propagatae sunt.
Corollarium est magnum schisma Americanum[2] (Great American schism): subito enim, motu eodem, divisio facta est inter biota marina tropicalia maris Caribaei oceanique Pacifici, usque id aevum coniuncta, quae deinde separatim evolvere coeperunt.
Tempus commutationis et schismatis incerte datur: eruditi plures epocha Pliocaena exeunte, abhinc annorum circiter 2 700 000, statuunt.