From Wikipedia, the free encyclopedia
Mortuum mare,[1] vel Asphaltites (lacus),[2] (Hebraice ים המלח Jam haMelach 'mare salis'; Arabice البحر الميّت al-Bahr al-Mayyit 'mare mortuum' aut بحر لوط Bahr Lūt 'mare Lot') est lacus salsissimus, finitimus Palaestinae et Israeli ad occidentem et Iordaniam ad orientem, cuius superficies et litora sunt 422 metra infra medium maris aequor,[3] ima elevatio in Terrae superficie in terra sicca.[4]
Mortuum mare 378 metra altum est, altissimus lacus hypersalinus orbis terrarum, atque ex salsissimis aquis, 33.7 centesimas salinitatis habens. Solum Dzibuti, lacus Garabogazköl, et nonnulli McMurdo Dry Valleys, lacus hypersalini in Antarctica (sicut Don Juan Pond), altiorem salinitatem habent. Mortuum mare est novies et sexta parte salsius quam oceanus.[5] Haec salinitas dura circumiecta naturalia creat, ubi animalia vigere non possunt; unde quidem nomen. Mortuum mare 67 chiliometra longum et 18 chiliometra latum in latissimis locis est. Patet per Magnam Iordani fossam et Iordane alitur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.