Israël

From Wikipedia, the free encyclopedia

Israëlmap
Remove ads

Civitas Israël[1] (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël,[2] est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est.[3][4] Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.[5]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: Israël (discretiva).
Quick facts
Remove ads

Linguae

Solum lingua Hebraica est lingua publica; incolae autem Hebraica, Arabica, aliisque linguis late utuntur. Non pauci inter sese Russice, nonnulli etiam Iudaeogermanica lingua loquuntur, et pueri puellaque linguam Anglicam in scholis discunt

Religiones

Fabula in Bibliis Sacris

Iudaei eam terram, quam nunc Israel appellant, sibi ab deo suo datam esse (Liber Iosue 1, 1-5) arbitrantur. Est enim in Bibliis Sacris:

Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:

"Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israël. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi.

A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester."

Historia

Antiquitus

Thumb
Stella Davidis, signum Iudaismi post Medium Aevum.
Thumb
Theodorus Herzl, Sionismi fautor maximus (anno 1901).
Thumb
Divisio Palaestinae a Consociatione Nationum anno 1947 proposita.

Anno 586 a.C.n., cum Nabuchodonosor II rex Babylonis, terram Iudaeam expugnavisset et Templum Salomonicum evertisset, Babylonii septuaginta annos in eam terram regnaverunt, sed cum anno 533 a.C.n. Cyrus II cum exercitu superavisset, Persae ab anno 533 a.C.n. ad 332 a.C.n. regnaverunt. Anno 332 a.C.n., Alexander Magnus regionem superavit.

Duobus bellis cum Romanis (annis 70 et 135) gestis et praecipue templo Hierosolymorum ab imperatore Tito (anno 70) diruto, magna Iudaeorum pars ex Israël fugit. Anno 135, post secundum excidium, Romani Hierosolyma restituerunt, novoque nomine appellaverunt Aeliam Capitolinam.

Recentioribus temporibus

Iam anno 1917, Arthurus Balfour Scoticus suasit, ut Iudaei in Palaestinam redirent et quamprimum priori bello mundano fini imposito Imperium Ottomanicum, quod antea Palaestinam tenuerat, ruissent.

Post secundum bellum mundanum et Iudaeorum in Europa persecutionem, 1947 anno 29 die Novembris, Consociatio Nationum Palaestinam proposuerunt inter Iudaeos et Arabes distribuendam.

Die 14 Maii 1948, civitas Israël rite condita est. Quamquam iuxta resolutionem, qua civitas creata erat, urbs Hierosolyma nec ab Iudeis nec Arabis, sed Britanniarum Regno regenda esset, tamen 1950 anno, Israël caput suum Hierosolyma declaravit. Principio civitati superficies 14 000 km² erat. 1948 et 1967 vero annis, ager 8000 km² ulterius expugnatus est et usquedum retinetur. Quam enim terram colonis adductis Israël sibi vindicare molitur.

Anno 1967, Israël Bello Sex Dierum ripam occidentalem Iordanis occupans intra Palaestinorum fines colonias condidit. Quo ex bello contentio Arabo-Israëlitica, scilicet dissensio inter Israël, Palaestinenses, Arabes, orta est.

Anno 1973, expiationis die, quae Iudaeis sanctissima est, et Aegyptus et Syria Israële oppugnato, a terra propulsati sunt. Qua victoria Aegyptus coacta est, ut Israëlem civitatem iure agnoscerent.

Remove ads

Urbes principales

  • Hierosolyma (sive Ierusalem)
  • Tel Avivum (sive Vernicollis; confer Acervus novarum frugum)
  • Nazareth
    • Sephath[6]
    • Accho (sive Ace, Ptolemais Phoeniciae)
    • Tiberias
  • Hepha (sive Sycaminus)
    • Hadera
  • Petah Tiqwa
    • Ramla
    • Lydia (sive Lod)
  • Berosaba[7] (sive Bersabee[8], sive Bersabea[9])
    • Ascalo
    • Rooboth

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads