Margarita Thunberg
From Wikipedia, the free encyclopedia
Margarita Greta Thunberg (nata Holmiae die 3 Ianuarii 2003) est discipula et activista oecologismi Suecica, quae circumiecta naturalia salvare conatur, calefactioni globali contradicens. A die 20 Augusti 2018, operistitium scholarum pro rebus climaticis contraque calefactionem globalem initiavit,[1] quod origo motus Dierum Veneris pro posteritate fuit; die 15 Martii 2019 late operistiis celebrationes fiebant.
Res apud Vicidata repertae:
Ipsa vegetarianista generationem carbonii dioxidii vituperat, et usum aëroplanorum dissuadet.[2] Mense Aprili 2019, ab Ioanne Claudio Juncker, praeside Commissionis Europaeae, reductionem ratione 80 centesimis CO2 postulat.? Candidata laureatorum Praemi Nobeliani Pacis nominata est.[3] Et anno 2019 Praemium Recte Vivendi accepit.