Matrimonium civile
matrimonium secundum leges civitatis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Matrimonium civile[1] sive connubium civile[2] est matrimonium secundum leges civitatis (ac non cultus religiosi sive saecularitate).
Nihilominus, locutio matrimonium civile duobus modis quae paulum differunt comprehendi potest. Sensu stricto matrimonium civile solum est matrimonium secundum leges civitatis quae etiam forma civili (id est ante magistratum civilem, sicut magistratum status civilis, iudicem, magistrum civium,...) contrahitur. Sensu lato potest matrimonium secundum leges civitatis contractum sed quoque modo, id est cum caerimonia civili vel religiosa.