Mauritius Macri (natus urbe Tandil Argentinae die 8 Februarii 1959) est machinator, mercator, officinarum magister, et politicus Argentinus factionis conservativae quae Propuesta Republicana ('Propositum Republicanum') appellatur. Ut candidatus foederis optimatium Cambiemos ('Mutemus') die 22 novembris 2015 in comitiis nationalibus praeses rei publicae Argentinae creatus est.

Quick Facts
Wikidata Mauritius Macri
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Mauritius Macri: imago
Thumb
Mauritius Macri: subscriptio
Nativitas: 8 Februarii 1959; Tandil
Patria: Argentina, Italia

Familia

Genitores: Francisco Macri;
Coniunx: Juliana Awada
Proles: Agustina Macri
Close

Origo

Filius natu primus Aliciae Blanca Villega et Francisci Macri locupletissimi conductoris ex Italia oriundi, Mauritius Macri etiamsi machinatoris gradum ab Universitate Catholica Argentina adeptus est, artem tamen numquam exercuit. Officium autem primum consultoris, deinde negotiorum curatoris in societatibus industrialibus patris sui (Grupo Macri(es)) gessit. Anno 1995 praeses societatis pedilusoriae Boca Juniors creatus est. Opes autonomiamque satis assecutus, tum etiam aliquod famae sibi paravit[1].

Rei publicae operam dare incepit anno 2003, quando factionem dexterarum partium Compromiso para el Cambio ('Compromissum pro Mutatione') Bonis Auris in urbe capitali rei publicae condidit atque etiamsi comitiis municipalibus frustra tum interfuit, post biennium foedus quod PRO nominatum inter factiones conservativas fecit atque munus legislatoris assecutus est. Eiusdem novi dexterarum partium foederis candidatum se professus, rei municipalis anno 2007 potitus est magistratumque octo annos sibi servavit.

Regimen in urbe

Thumb
Georgius Bergoglio, hodie papa Franciscus, eo tempore archiepiscopus Bonaëropolitanus et Mauritius Macri (ad dexteram partem) eo tempore praefectus, die 14 Aprilis 2010 in ecclesia cathedrali picti.

Procuratio quam in urbe gessit a sectatoribus atque ab adversariis diverse aestimatur: etsi autem Bonaëropolis propter conglobationem civium locupletorum excellit opibus inter omnes districtos, patet tamen urbem aes alienum grande conflando[2], parum iura civium augendo aut egentium vitae condicionibus in melius notabiliter mutandis eminuisse[3].

Exsecutio operarum publico commodo destinatarum (e. g. viae birotis viaeque laophoriis urbanis aptae atque cura arearum), quamquam aliquibus suspecta fraudis[4] [5] [6], certe urbem amoeniorem reddiderunt.

Etiamsi nationalis gubernatio sub Nestore et Christina Kirchner praesidibus impensas boni communis causa auxerat (e. g. ex 3.6 usque ad 6.3 centesimas partes GDP pro educatione destinatas[7]), in urbe Bonaëropolitana procuratio Mauritii Macri non solum impensas publicas non amplificavit verum etiam pronam se ostendit ad privatas et educationis et valetudinis administrationes favendas[8] [9] [10], cum in octo annorum spatio temporis magistratus perpaucas scholas, nullum valetudinarium aedificaverit[11] [12]. Praeterea cum numeros indicatores infantium mortuorum ab anno 2003 usque ad 2015 in tota civitate minuerunt, tum autem in urbe capitali nec mutaverunt nonnullisque vicis et aucti sunt[13] [14].

Satis diversa fuit publicae securitatis cura, cum novum Ministerium Vigilum Metropolitanum anno 2008 institutum sit et non solum impensae verum etiam numerusque vigilum annualem auctum ostenderint[15] [16]. Attamen magna cum offensione omnium viderunt cives quo modo adoperavit Macri corpus vigilum ad protestationes praecipue operariae plebis reprimendas et suffocandas. Quemadmodum magna cum violentia oppressa est anno 2010 manifestatio 3000 familiarum sine tecto[17] [18] et etiam tres post annos protestatio in valetudinario psychiatrico ubi et medicos et nosocomos et aegrotos et diurnalistas acriter repressi sunt[19][20].

In scaena politica Argentina burgimagister Macri magis magisque egit partes adversarii contra gubernationem Rei publicae quae in manibus praesidis Christinae Kirchner erat[21]. Etiamsi primum auctoritate ac sollertia eguerit, paulatim tamen modum invenit quo ceteros adversarios procurationis civitatis in foedere circa se conglutinare posset. Se ex fastidio quo classis superior mediaque afficiebatur fructum capere oportebat, ad auctoritatem Kirchner cum auxilio magnorum instrumentorum divulgationis corrodendam[22].

Aexistimari ergo potest Macri redire voluisse ad consilia eiusdem effreni capitalismi quae nono iam decennio vicesimi seculi Argentinae populum minutum in indigentiam atque magnam partem ceterum ordinum in inopiam merserat [23] [24]. Ipse Franciscus papa, qui summum discrimen rerum publicarum in Argentina passus est, paupertatem indicavit esse exitum rerum quotiescumque “res politica in servitutem redigitur rei nummariae” (Litterae encyclicae Laudato si', Caput primum §54).

Contentio honorum et initium regiminis in civitate

Anno 2015, cum comitia nationalia approquinquavissent, foedus Cambiemos inter factiones conservativas factum et die 10 Iunii publice nuntiatum in contentionem honorum cum regimine Kirchner venit. In comitiis quae “primaria” nominantur cuiusque factionis candidati die 9 Augusti creati sunt: Daniel Scioli provinciae Bonaëropolitanae gubernator (eiusdem factionis Frente para la Victoria(es) qua Kirchner praesides creati sunt) cum 38.67% suffragiorum, Mauritius Macri (foederis Cambiemos) cum 30.12%, Sergius Massa(es) (factionis Unión para una Nueva Alternativa) cum 20.57% suffragiorum, et alii[25].

Cum in comitiis generalibus die 27 Octobris factis nullus candidatus numerum suffragiorum ad vicendum sufficientem adsecutus esset[26], necesse fuit populum iterum in comitium vocari. Comitiis factis die 22 Novembris, Mauritius Macri magistratum maximum potitus est cum 51.34% contra 48.66% suffragiorum, quae pro Scioli lati sunt[27].

Inter acerbas discordias quae in tradenda potestate cum praeside Christina ortae sunt[28] [29], Mauritius Macri munus rei publicae regendae accepit meridie 10 Decembris quando ius iurandum dedit coram Parlamento infrequenti[30] [31], cum magna pars propter discordias abfuerit. Cum Macri ad iudices provocavisset et ab iis consecutus esset inauditam sententiam quae et praesidi Christinae Kirchner media nocte 9 Decembris munus dimisit et rem publicam 12 horas supremo moderatore carentem reddidit, legislatores factionis Frente para la Victoria abesse censuerunt[32]. Postquam praeses Macri publicorum legatorum curiam reliquit, ad Domum Roseam petivit ibique ornamenta muneris sumpsit atque sibi iure iurando ministros obstrinxit[33].  

Iam primo mense regiminis inter plerosque constabat Macri consilium fovendi capitalismi effrenati (neoliberalismi) cepisse atque libidinem damni compensandi et anxietatem ut actiones regiminis praecedentis deleantur praesidem obsedisse[34].  

Cum publica moderatio negotiorum dollariis factorum (quae “compedes” nominabatur) solvisset[35], pensi (monetae nationalis) 40% vim minuit[36]. Tributis ex agrariis exportationibus a regimine remotis, pretium annonarum nimis auctum est[37] [38]; cives vilitate nummorum a mense Decembri usque ad hunc diem magis magisque laborant, cum pretia contineri nondum assecutum sit[39].  

Parlamenti sessionibus aestate interruptis, etiamsi praesidi actiones urgentes necesse essent, legislatores tamen ad sessiones extraordinarias non convocavit, cum maior pars eorum adversarii sint. Decretis igitur, quae leges Parlamenti saepe emendant aut substituunt, rem publicam regere constituit[40] [41]. Die 14 Decembris duos iudices Maximi Tribunalis, qui tantum ad Senatum referendo nominari possunt, per decretum creavit[42] [43]. Item die 4 Ianuarii 2016 legem de instrumentis divulgationis moderandis, cui amplissima pars totius Parlamenti suffragata anno 2010 erat, per decretum mutavit[44] [45]. Adhuc autem sunt iudices qui rei publicae in iure innixae adsunt, quamobrem bellum iudiciarium contractum est.    

Cum ad neoliberalia consilia efficenda grande aes alienum facere opus esset[46][47], ideo iam primo mense ad rem publicam minuendam turba circiter 28.000 operariorum (quorum 18.000 in procuratione rei publicae operati erant), praesertim propter politicam opinionem[48], a regimine dimissa est[49][50] (cum tertius mensis regiminis compleretur, numerus dimissionum creverat usque ad 100.000)[51]. Protestationibus ubique ortis, magna cum vi operarios repressi et multi homines a vigilibus icti sunt: in autovia quae ad aëroportum internationalem Bonaëropolitanum ducit die 21 Decembris 2015[52]; die 6 Ianuarii 2016 in domo municipali urbis iuxta Cordubam quae Unquillo nominatur[53]; in domo municipali Argyropolitana die 8 Ianuarii[54][55].

Propter modum per decretos regendi qui et Parlamentum neglegit neque sententiis iudicum paret[56], cum consuetudo reprimendi et propter politicam opinionem discriminandi increbuisset atque nonnulla iura humana laesisset, manifestationes populares in urbibus totius civitatis fere quotidie feruntur[57], atque iam horum periculi signorum causa ad conventiones internationales (e. g. ad Conventionem Americanam de Iuribus Humanis) provocatum est[58], et aliquot instrumenta comunicationis hic illic sollicita, subitaneam rerum conversionem aut novum genus dictaturae esse censent[59][60].

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.