senator Romanus From Wikipedia, the free encyclopedia
Menenius Agrippa (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus 493 a.C.n.) fuit senator Romanus.
Menenius anno 503 a.C.n. consul electus est et una cum collega Publio Postumio Q.f. Tuberto Sabinos vel Auruncos vicit et triumphum egit.[1] Sed praeclarus est quia fabula eius de dissensione stomachi cum ceteris membris concordiam inter patricios et plebeios, qui anno 494 a.C.n. prima secessione in Montem Sacrum facta iura ampliora postulabant, iterum restituisse dicitur. Livius[2] nobis fabulam ita tradidit:
Hac fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est. Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatis superbiam defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi factus. Menenius tamen anno 493 a.C.n. in tanta paupertate decessit ut eum populus collatis sextantibus viritim[3] vel, secundum auctores recentiores, quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.