Metaphora
From Wikipedia, the free encyclopedia
Metaphora[1] (a Graeco μεταφορά 'translatio',[2] < μεταφέρω 'transferre'[3] < μετά 'inter'[4] + φέρω 'ferre'[5]), sive Latine classica translatio,[6][7][8] verba translata,[9] figura,[10] vel traductio,[11] est figura loquendi quae rem describit dicens eam, quae ad certam causam comparationis spectat, esse eandem rem cum alia re aliter non cognata, vel usus vocabuli cuiusdam significationis similis in loco alterius vocabuli. Metaphora ergo est genus analogiae, aliisque figuris loquendi arte conectitur quae effectus rhetoricos per societatem vel comparationem habent, inter quos allegoria, hyperbole, et similitudo. Verbis simplicioribus, binas comparat res sine vocabulis ut vel sicut.