Musica minima
From Wikipedia, the free encyclopedia
Musica minima est genus musicae cum aestheticis compositorum La Monte Young, Terry Riley, Stephani Reich, et Philippi Glass conatibus in Civitatibus Foederatis consociatus.[1][2][3][4] Hic modus musicae in scaena downtown Novi Eboraci decennio 197 ortus est, et primum considerabatur genus musicae experimentalis New York Hypnotic School ('Schola Hypnotica Novi Eboraci') appellatum.[5] Inter praestantes generis proprietates sunt harmonia consonans, pulsus constans (si non pedale immobile), stasis vel transformatio per graduus, et saepe iteratio phrasium musicarum vel unitatum minorum, sicut figurae, motifs, et cellulae. Genus multas proprietates potest comprehendere sicut processus additi et permutatio phasium. Compositiones minimae quae rationibus processualibus habent, regulas rigide sequentes, usitate vocabulis describuntur musica processualis.
A decennio 197 ineunte in adflicta scaena subterranea in spatiis "alternis" Franciscopoli cenaculisque Novi Eboraci, minimalismus factus est genus musicum experimentale populo gratissimum saeculi 20 exeunte. Motus primum nonnullos denos? compositorum implicavit, sed solum quinque (Young, Riley, Stephanus Reich, Philippus Glass, et deinde Ioannes Adams) emersunt ut cum musica minima Civitatum Foederatarum aperte fierent. In Europa, musica Ludovici Andriessen, Caroli Goeyvaerts, Michaelis Nyman, Gavin Bryars, Stephani Martland, Henrici Górecki, Arvo Pärt, et Ioannis Tavener proprietates minimalistas exhibet.
Incertum est ubi locutio musica minima ortum esset. Stephanus Reich subiecit id Michaeli Nyman adsignari potesse—consilium quod duo eruditi, Ionathan Bernard et Dan Warburton, in eorum scriptis fecerunt. Philippus Glass credit Thomam Johnson locutionem excogitasse.[6][7][8]