Mühlviertel
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mühlviertel (ad litteram "quadrans [fluminis] Mühl"; olim et simpliciter Quartus quadrans[1] dictus) est una ex quattuor regionibus Austriae superioris. Illa Austriae superioris pars est, quae a Danubio in septentriones versus sita est et - quod attinet geologiam - ad Montana Bohemica granite et gneisso formata pertinet.
Nomen "Mühlviertel" a fluminibus "Große Mühl" (Mühl magna), "Kleine Mühl" (Mühl parva) et "Steinerne Mühl" (Mühl lapidea), quae aquam regionis deducunt, tractum est. Ambitus hodiernus ab anno 1779 repetit, cum "Machlandviertel" ad "Mühlviertel" adiunctus est.
Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant. Partes Lentiae urbis, quae a Danubio in septentriones spectant (circuli Urfahr, Pöstlingberg, St. Magdalena et Dornach-Auhof), item ad Mühlviertel pertinent.
Omnibus circulis computatis Mühlviertel ciriciter 3080 km² (id est 25,7 centesimae areae Austriae superioris (11980 km²) tegit; inde post Traunviertel est secundus Austriae superioris quandrantum.