Nova Francia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nova Francia, olim etiam Nova Gallia appellata,[1] fuit regio a Francia colonizata in America Septentrionali per tempus quod coepit anno 1534, cum Iacobus Cartier Flumen Sancti Laurentii exploraret, ac finivit cum Francia Novam Franciam Hispaniae et Britanniarum Regno anno 1763 concederet. Summa potestate, anno 1712 (ante Pacem Traiecti ad Rhenum), terra Nova Francia, etiam aliquando Imperium Americanum Septentrionale Francicum et Nova Francia Regia appellata, extendebat a Terra Nova ad campos Canadienses et a Sinu Hudsoniano ad Sinum Mexici, omnibus Lacubus Magnis Americae Septentrionalis non exclusis.
Terra divisa est in colonias, quarum quisque suam administrationem habebat: Canada, Acadia, Terra Nova (Plaisance), et Ludoviciana.[2] Pax Traiecti ad Rhenum agros Francicis assignatos in Acadia continentale, Sinu Hudsoniano, et Terra Nova reiecit, et Insulam Regalem constituit, coloniam quae nunc Insula Capitis Britanniae appellatur, ubi Francici Castellum Ludoviciburgense exstruxerunt.[3][4] Acadiae erat historia omnino varia per Magnam Eversionem, calamitatem quae die 28 Iulii quotannis ex anno 2003 publice commemoratur. Proles Acadianorum in Provinciis Maritimis Canadae atque in Cenomannica et Ludoviciana in Civitatibus Foederatis disperguntur.
Saeculo sexto decimo, coloni terram praecipue adhibebant ut opibus naturae uterentur. Saeculo septimo decimo coeperunt deductiones prosperae in Acadia, atque in Quebeco per nisus Samuelis Camplenii. Ante 1765, multitudo novae Provinciae Quebeci usque ad 70 000 colonorum fere pervenit.
Anno 1763, Francia Britanniae Maiori et Hispaniae concessit reliquias Novae Franciae praeter insulas Sancti Petri et Miquelonensis, per Foedus Lutetiense, quod Bellum Septem Annorum (Bellum Franco-Indianum) composuit. Britannia accepit Canadam, Acadiam, et partes Ludovicianae Francicae quae ad orientem Fluminis Mississippiensis iacuerunt, praeter Île d'Orléans,? quae Hispaniae concessa est, cum terris occidentalibus, maiore Ludovicianae parte.
Anno 1800, Hispania eius partem Ludovicianae per clandestinum Foedus Tertium Sancti Hildefonsi Franciae reddit; quam autem Napoleo, dux Francicus, per Emptionem Ludovicianam anni 1803 Civitatibus Foederatis vicissim emit, potestatem colonicam Francicam in Americae Septentrionali continentali perpetuo finiens.
Nova Francia ad ultimum pars Civitatum Foederatarum et Canadae facta est, Insulis Sancti Petri et Miquelonensis solo vestigio sub regno Francico manente. In Civitatibus Foederatis, legatum Novae Franciae comprehendit permulta nomina locorum atque parvi greges hominum Francoloquentium; in Canada, bilinguismus et fortes identitates Francophonicae fortasse sunt durabilissima Novae Francia vestigia. Victoria Britannica varie inter Canadianos francophonos, et aliter inter Canadianos anglophonos et francophonos videtur.