From Wikipedia, the free encyclopedia
Novum Palatium est pars palatii imperialis Vindobonae et immanis fori imperialis, quod Gottfried Semper et Carolus de Hasenauer ab anno 1869 iussu Francisci Iosephi I imperatoris aedificaverunt.
Hodie Bibliotheca Nationalis Austriaca et sedes Organizationis securitati cooperationique in Europa favendis in Novo Palatio sunt.
Cum ex anno 1871 in utroque Museo aulico constructum esset, imperator anno 1881 "alam Palatii versus Hortos imperiales" fieri iussit. Architecto Hasenauer mortuo annis inter 1894 et 1897 discipuli Bruno Gruber et Otho Hofer, annis inter 1897 et 1899 autem officiales Aemilius de Förster et Iulianus Niedzielski plus minusve bene omnia moderabantur. Sed anno 1899 felicius Fredericus Ohmann architectus generalis Palatii institutus est, qui inter alia et domum vitream in Viridario Palatii Vindobonensis erexit. Cuncta multi constabat circumstantiis in situ difficilibus. Namque fundamenta in altitudinem metrorum XXV infodi debuerunt quoniam res contiguae apud fossas priscas et muros defensorios subterreaneos erant. Quamobrem periti saxa montium Leitha ex oppido Winden am See in Burgenlandia utebantur. Partes eae, quae onus maximum ferre debuerunt, ex oppido Wöllersdorf (in Austria Inferiore) venerunt. Crepidinem calce alba ex oppido Dunaalmás apud Süttő (in Hungaria) esse constat. Fartura autem marmore carsti ex insula Brattia est.[1] Multa claustraria et ferraria fecit Alexander Nehr.
Postquam imperator Franciscus Iosephus I nepotem et archiducem Franciscum Ferdinandum constructionum observatorem atque protectorem nominavisset, Ludovicus Baumann res disposuit. Iste vir res vel post bellum usque annum 1923 pergebat - neque terminare quivit.
Frons ad Plateam heroicam spectans statuas XX monstrat ex historia Austriaca, quas annis inter 1895 et 1901 Albertus Ilg excogitaverat; elenchus a dextera incipit. Ecce figurae cum nomine artificis, titulis Theodiscis et interpretatione Latina:[2]
Diaetae magnae congressibus patet; multum spatium etiam Bibliotheca Nationalis Austriaca occupat et hic papyros legere et Museum papyrorum visitare potueris. Insuper collectiones variae Musei historiae artium sartae et tectae conservantur: Museum Ephesinum, Camera venatoria et loricaria, Collectio instrumentorum musicorum veterum, archivum musei, Museum Mundi, quod dicitur. Die 10 Novembris 2018 sollemniter Domus Historiae Austriae in situ inauturatum est. Expositio prima Aufbruch ins Ungewisse – Österreich seit 1918 annos istos centum post 1918, quo res publica proclamata erat, clarabat.[3][4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.