Ordines creationis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ordines creationis[1] sunt doctrina theologica quae affirmat deum Christianum formavisse vel constituisse institutiones sociales sicut familia ecclesia, civitas, oeconomia. Haec notio usitate a primo Lutheranismo repetitur,[2][3] sed etiam intra Christianitatem Reformatam[4] et Iudaismum recentiorem[5] disputatur. Annis a 1930 ad 1940, cum nova orthodoxia Europaea orta esset, significatio huius doctrinae erga fundamenta ecclesiae et civitatis[6] disputabatur insigniter a Carolo Barth,[7] Aemilio Brunner,[2] Dietrico Bonhoeffer,[8][9] aliisque theologis notissimis. Quamquam quaedam controversia anno 1934 inter Brunner et Barth de interpretationibus doctrinarum legis naturalis et ordinum creationis[10] in se politica non erat, Barth arguit sententiam Brunneranam Christianis Germanis credere cui Nazistis favebant.[2]