Ordo Hermeticus Aurorae Aureae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ordo Hermeticus Aurorae Aureae (Anglice Hermetic Order of the Golden Dawn), vel usitatius Aurora Aurea (Golden Dawn), fuit organizatio studio et usui rerum occultarum, metaphysicae, mysticae et actionum paranormalium saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte dicata. Societas, ordo magicus appellatus, in Magna Britannia viguit, ubi in theurgia et evolutione spirituali versatus est. Multae rituum et magiae notiones hodiernae quae in mediis traditionibus huius temporis stant, sicut Wicca[1][2] et Thelema, ab Aurora Aureae motae sunt, et occultismo Occidentali saeculi vicensimi maxime prodest.[3][4]
Tres conditores—Gulielmus Robertus Woodman, Gulielmus Wynn Westcott, Samuel Liddell MacGregor Mathers—fuerunt Francomurarii et sodales Societatis Rosicrucianae in Anglia.[5] Westcott prima vis urgens fuisse videtur quae Auroram Auream instituit.
Formula Aurorae Aureae in hierarchia et initiatione ut in lobiis massonicis condita est; mulieres autem aeque quam viri ascitae sunt. Ordo Aurorae Aureae fuit solum primus ex tribus ordinibus, quamquam omnes saepe una appellantur Aurora Aurea. Primus ordo philosophiam esotericam docuit in qabalah hermetico et evolutione personali conditam per studium et conscientiam quattuor elementorum classicorum, cum fundamentis astrologiae, divinationis tarotensis, et geomantiae. Ordo secundus, vel interior, Rosae Rubeae et Aureae Crucis appellatus, magiam propriam docuit, inter quam inspectio, proiectio astralis, et alchemia. Ordo tertius in Principes Secreti consistit, quae, peritissimi dicti, agitationes ordinum inferiorum per communicationem incorporealem cum principibus ordinis secundi direxerunt.