From Wikipedia, the free encyclopedia
Otto Braun fuit vir publicus Germanicus ad Socialem Democraticam Factionem Germaniae pertinens aetate Rei Publicae Vimarii.
Braun filius sutoris fuit, qui postea custos viae ferratae laborare coactus est. Braun post scholam Regiomontii celeriter finitam tirocinium typographi fecit.
XVI annos natus Braun sodalis SPD factus est atque typographus et diurnarius nonnullis diurnis factionis suae laboravit. In Borussia orientali, ubi maxima pars incolarum agriculturae studebant, tamen primam diurnum opificum condidit. Saepe petitus est, anno 1892 laesae maiestatis ad duos menses carceris damnatus, anno 1904 perduellionis contra Nicolaum II, imperatorem Russiae accusatus est, quod cum aliis libella seditiosa in Russiam misisset. Sed hoc tempore celeriter absolutus est, nam Hugo Haase sodalis factionis et iurisconsultus eum prospere defendebat.
3 Aprilis 1894 Aemiliam Podzius in matrimonium duxit. Ex ea unum filium Ericum habuit, qui voluntarius miles primo bello mundano anno 1915 diphtheria morbo obiit.
Anno 1898 praeses suae factionis in Borussia orientali, anno 1911 aerarius totius factionis electus est. Ab anno 1913 legatus domus legatorum Borussiae erat. Bello mundano primo pro unitate Germanorum contra hostes (Theod. Burgfriedenspolitik) certavit, sed initio anni 1918 operistitia contra bellum rexit. Bello finito in consilio opificum et militum Berolini fuit, sed haec consilia recusavit atque parlamenta probavit. Eodem anno Paulo Hirsch duce administer Borussiae agriculturae factus est et frustra legem de agris dividendis tulit. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Annis 1920 - 1933 legatus dietae imperii fuit. A mense Martio 1920 - Martium 1921, tum iterum a mense Novembri 1921 ad usque Ianuarium anni 1925, tertio denique ab Aprili mense 1925 usque ad 20 Iulii 1932 praeses ministrorum Borussiae fuit.
Aprili anni 1925 frustra candidatus suae factionis suffragii praesidis imperii fuit.
Braun praeses ministrorum consilia varia persqui conabatur:
Ad annum 1932 SPD cum aliis democraticis factionibus Borussiam rexit, sed 24 Aprilis 1932 SPD electionem perdidit. Sed neque alia factio terram maximam Germaniae regere potuit. Itaque Braun pro tempore praeses ministrorum mansit. 17 Iulii 1932 Altonae oppido apud Hamburgum, quae ad Borussiam pertinebat, multi homines pugnis inter seditiosos Nazistas et Communistas necati sunt. Hoc factum Franciscus de Papen cancellarius Theodiscus praetendit, ut Braun atque administros suos dimissit. Braun eo tempore graviter aegrotus erat. Quamquam iudicium postea dimissionem contra legem fuisse iudicavit, Braun praeses ministrorum restitutus non est.
Anno 1933, postquam Adolphus Hitler cancellarius Germaniae factus est, in Helvetiam migravit. Vitam extremae pauperitatis ibi egit. Hoc tempore commentarios suae vitae composuit atque anno 1943 consilia de Germania futura publicavit. Neque post secundum bellum mundanum in patriam reversus est, quamquam conventionibus aliquibus SPD interfuit[1].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.