From Wikipedia, the free encyclopedia
Paeninsula Tamanica[1] (Russice Таманский полуостров, tr. Tamanskij poluostrov), a septentrione Palude Maeotidi, ab occidente Bosporo Cimmerio, et a meridie Ponto Euxino alluetur, nunc pars territorii Crasnodariani (ut plurimum, eius districtus Temrucensis) Foederationis Russicae est.
Aream circa 1700 km2 habet, quorum plus quam 900 km2 ad terram, alia ad sinus etc. pertinent. In antiquitate autem formam insularum a fretis separatarum habebat.
Tempore antiqua a Scythis inhabitabatur, et dein pars Regni Bosporani fuit. Coloniae Graecorum Phanagoria et Hermonassa in hac paeninsula locabantur. Saeculo quarto paeninsula Tamanica a Hunnis occupata est, dein fuit pars media Bulgariae Magnae, et saeculo septimo in possessionem Chazarorum venit. Anno 969 paeninsula adiuncta est ad Rutheniam, vel Russiam, Kioviensem, cuius ducatus Tmutaracanensis ibi considebat. Circa ab anno 1100 haec regio a Cumanis dominabatur, et anno 1239 invasione Mongolo-Tatarorum subiecta est. Postea paeninsula ad annum 1483 in possessione Genuae erat, et dein pars chanatus Crimensis facta est. Postquam chanatus ille anno 1783 in Imperium Russicum inclusus est, paeninsula Tamanica non longe ad Imperium Ottomanicum pertinebat, et tempore Belli Russo-Turcici annorum 1787–1792 adiuncta est ad Russiam.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.