From Wikipedia, the free encyclopedia
Piper est grave in oeconomia oecologiaque genus familiae Piperacearum, quod consistit in fere 1000 ad 2000 fruticum, herbarum, et lianarum speciebus, quarum multae sunt "keystone species"? in eorum habitationibus naturalibus. Diversitas huius taxonis evolutioni plantarum intellectae commendatur.
Pipera sunt magnoliidae, quae autem sunt angiospermae, sed neque monocotyledones neque eudicotyledones. Eorum familia, Piperaceae, sunt Saururaceis artissime cognatae, plantis quae re vera ad minora, subtiliora, et amphibia pipera accedunt. Ambabus familiis sunt propriae inflorescentiae caudatae floribus minutis obtectae. Plantae aliae familiae cognatae, sed minus arte, sunt Aristolochiaceae. Incluta et artissima cognata, etiam una ex Piperaceis, est planta radiator generis Peperomiae.
Nomen botanicum piper a Carolo Linnaeo rite descriptum est anno 1753. Nomen eisdem duabus speciebus applicavit quae iam lingua Latina classica "piper" appellatae sunt, etiamque aliis quindecim quas ipse primus in hoc genere collegit.[1] Verbum Latinum piper a Graeca forma πίπερι (postea > πέπερι) mutuatum est. Origo verbi ex Oriente trahitur, nam πίπερι a Pracrito pipparī (< Sanscritum pippalī 'ficus', postea 'piper longum') mutuatum est.[2] Origo verbi pippalī non liquet.
Piperis speciebus pantropica est distributio, et plurimae plantae sunt suffrutices in silvis pluvialibus terrarum inferiorum, sed inveniuntur in turbatis zonarum altiorum spatiis, sicut silvis nubilibus; una species, P. kadsura, in Iaponia meridionali Coreaque australissima endemica, est subtropicalis, et lene hiemis gelu tolerat.
Plurimae (circa 700) Piperis species in Americis inveniuntur, et circa 300 in Asia Meridionali.
|
|
"Piper aggregatum" et "P. fasciculatum" re vera sunt Lacistema aggregatum, angiosperma non piperibus cognata, in familia Lacistematacearum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.