![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/62/Earth-lighting-winter-solstice_LA.jpg/640px-Earth-lighting-winter-solstice_LA.jpg&w=640&q=50)
Polus australis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Polus australis[1] vel austrinus,[2] sive axis meridianus,[3][4][5] est australissimus Terrae locus, 90º infra lineam aequatorialem. Ex quo omnes cursus ad septentrionem ducunt. Patet axis in media Antarctica, ubi basis polaris Rostov est.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/62/Earth-lighting-winter-solstice_LA.jpg/640px-Earth-lighting-winter-solstice_LA.jpg)
Primus qui iter ad axem meridianum fecit Rodoaldus Amundsen Norvegicus fuit, anno 1911; antea, Robertus Falcon Scott (annis 1901-1904) et Ernestus Shackleton (anno 1909) axem videre frustra conati erant.
Nunc cognovimus dioptricis planetas volvi sicut Terra, et índe cuique axem et polos esse: