Praxilla
From Wikipedia, the free encyclopedia
Praxilla (Graece: Πράξιλλα) fuit poëtria Sicyonia[1] quinto saeculo a.C.n. florens. Versus more dithyrambico confecit, quorum nullos nisi unum recepimus. Hymnum Adonidi dicatum scripsisse traditur, e quo tres versus servantur, necnon carmina convivalia nonnulla. Quoddam metrum aeolicum Praxilleum dictum nomen ab ea traxit.
Lysippus statuam aëneam Praxillae confecit, quae in patria eius erecta est.