Pugna Catalaunica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Proelium apud Locum Mauriacum gestum,[1][2] vel Pugna Catalaunica vulgo appellatum,[3] fuit pugna Iunio 451 commissa, qua Romani et Visigothi Hunnos et Burgundiones superaverunt. Hoc proelium fuit ultimum magnum proelium a Romanis occidentalibus pugnatum.
Vide etiam paginam fere homonymam: Clades Catalaunica.
More information Annus:, Locus: ...
Pugna Catalaunica | |
---|---|
Annus: | 451 |
Locus: | Trecae |
Fortuna: | Victoria imperii Romani occidentalis |
Exercitus | |
Imperium Romanum Occidentale Visigothi |
Hunni Ostrogothi |
Duces | |
Flavius Aetius Theodoricus I (obiit) Thurismundus |
Attila Valamir |
Copiae | |
ca. 40ā000 | ca. 45ā000 |
Close
Attila cum Hunnis Rhenum transgressus Gallias populavit. Tunc Valentinianus III Flavio Aetio iussit Hunnos superare. Aetius foedere cum Visigothis icto id effecit, ut Visigothi Theodorico I duce cum Romanis pugnarent. Altera ex parte Attila magnum numerum Burgundionum, Ostrogothorum, Gepidorum ad pugnam eduxit. Copiae Attilae superatae sunt, Theodoricus autem Visigothorum dux in pugna cecidit.