Puteus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Puteus est cavum in terra fossum ad aquam obtinendam; praecipue significat foramen directum rotundumque, muris caementiciis praeditum, ad altitudinem aquae subterraneae immersum. Aqua antlia trahitur aut vasculo sicut hama quod machina vel manu elevatur.
Vide etiam paginam discretivam: Puteus (discretiva)
Ut dicit Forcellini, "Puteus est locus, qui perpetuas habet aquas ex terrae venis manantes, non tamen fontium more foras erumpentes. Differt a cisterna, quae aquam pluviam collectam servat."[1]