Phylogenia ex investigationibus Subir Shakya et Friderici Shelden anno 2017 divulgatis cum generibus refectis in indice pro International Ornithological Committee facto.[2][3] Genera Chlorocichla et Arizelocichla hodie definita monophyletica non sunt.
Pycnonotidae sunt passeri tenues collisque brevibus. Caudae sunt longae, alae breves et rotundae. Rostrum in paene omnibus speciebus est aliquantulum praelongum et in apice aliquantulum hamatum. Species longitudine a 13 centimetris in Phyllastrepho albigula ad 29 centimetra in Pycnonoto zeylanico variant. Sexus plerumque sunt similes, sed feminae aliquantulum breviores crescere solent; in aliquot autem speciebus, variationes sunt tam magnae ut efficienter aliae species descriptae sunt. Molles nonnullarum specierum pinnae sunt coloratae, cloacis, genis, aut superciliisflavis, rubris, aut auranitis, sed plurimae sunt cinereae, pinnis fuscis olivaceis ad nigras. Specibus quibus sunt oculi hebites saepe sunt anuli oculares oppositi. Nonnullae sunt cristae distinctissimae. Pycnonotidae sunt vehementer vocales, et vocationes plurimarum specierum describuntur sicut de naribus loquentes, vel glareae similes. Unus auctor dixit carmenHypsipetis amaurotis esse "invenustissimum stridorem ab ulla ave factum."[4][5]
Beresford, P., F. K. Barker, P. G. Ryan, et T. M. Crowe. 2005. "African endemics span the tree of songbirds (Passeri): molecular systematics of several evolutionary 'enigmas.'" Proceedings of the Royal Society of London B. 272 (1565): 849–58. doi:10.1098/rspb.2004.2997. PMC 1599865. PMID 15888418.
Cibois, Alice. 2001. "Am Endemic Radiation of Malagasy Songbirds Is Revealed by Mitochondrial DNA Sequence Data." Evolution. 55 (6): 1198. doi:10.1554/0014-3820(2001)055[1198:AEROMS]2.0.CO;2. PMID 11475055.
Delacour, J. 1943. "A revision of the genera and species of the family Pycnonotidae (bulbuls)." Zoologica 28 (1): 17–28.
Fishpool L., et J. Tobias. 2005. "Family Pycnonotidae (Bulbuls)." In Handbook of the Birds of the World: Volume 10: Cuckoo-Shrikes to Thrushes, ed. J. del Hoyo, A. Elliot, et D. Christie. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 84-87334-72-5.
Moyle, Robert G. 2006. "Phylogenetic relationships of the bulbuls (Aves: Pycnonotidae) based on mitochondrial and nuclear DNA sequence data." Molecular Phylogenetics and Evolution 40 (3): 687–95. doi:10.1016/j.ympev.2006.04.015. PMID 16750401.
Pasquet, Éric, Lian-Xian Han, Obhas Khobkhet, et Alice Cibois. 2001. "Towards a molecular systematics of the genus Criniger, and a preliminary phylogeny of the bulbuls (Aves, Passeriformes, Pycnonotidae)." Zoosystema 23 (4): 857–63. PDF, archivum.