Ratio litteraria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ratio litteraria, vel theoria litterarum, sensu stricto est ordinatum naturae litterarum et rationum litterarum explicatarum studium.[1] Litteraria autem eruditio ex saeculo undevicensimo saepe comprehendit—cum, vel adeo pro, ratione litteraria sensu stricto—res historiae intellectualis, philosophiae moralis, prophetiae socialis, et aliarum materiarum omnium disciplinarum quae ad modum quo homines significationem interpretantur pertinent.[2] In hodiernis humanitatibus academicis, hic modus eruditionis est fructus rationis criticae, saepe igitur ratio vel theoria tantum appellatur.[3] Ergo, vocabula ratio et theoria facta sunt nomina generalia variorum accessuum academicorum textuum legendorum. Multi ex his accessibus a variis philosophiae continentalis et sociologiae traditionibus informantur.