From Wikipedia, the free encyclopedia
Ritus Byzantinus, interdum etiam Ritus Constantinopolitanus[1] dictus, est ritus liturgicus illarum ecclesiarum, quae ex ecclesia Imperii Romani Orientalis ortae sunt. Praecipue in terris Europae orientalis et meridiano-orientalis nec non Asiae occidentalis in usu est. Nomen Ritus Graeci[2] in errorem ducit, cum idem ritus multis linguis celebretur.
Ritus Byzantinus in Imperio Romano Orientali in urbe Constantinopoli ortus est et ad ritus Ecclesiarum Orientalium pertinet. Et Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Catholicae Orientales ritus byzantini liturgiam hac forma celebrant, non autem Ecclesiae orthodoxae orientales.
A saeculo quarto Constantinopoli, imprimis a clero Sanctae Sophiae ecclesiae, creatus, ritus byzantinus saeculis nono et decimo per apostolos Slavorum, sanctos Cyrillum et Methodium, inter gentes Slavorum (Bulgari, Russi, Serbi) late diffusus est. Etiam Patriarchatus Alexandrinus, Antiochenus et Hierosolymitanus a religione Islamica debilitati ritum byzantinum receperunt. Ab initio lingua vernacula adhibata est, postea lingua liturgica (ut puta Lingua Slavica Ecclesiastica) evoluta est. Variis mutatis vel additis tamen forma hodierna a saeculo octavo repetit.
Modus liturgiae maxime sollemnis veneratione imaginum iconicarum, usu turis, separatio presbyterii (sive "tribunalis") cum altari a navi ecclesiae per iconostasim et vestimenta festiva presbyterorum, diaconorum et ministrantium insignis est. Plurimae ecclesiae ritus byzantini Calendarium Iulianum sequuntur.
Quattuor formulae liturgicae in usu sunt:
Anaphora Sancti Basilii Basilio Caesariensi ascribitur. Circiter usque ad annum 1000 fuit anaphora principalis, hodie - fortasse propter longitudinem - singulis annis tantum decies celebratur, scilicet diebus ante natalem Domini (die 25 Decembris) et in sollemnitate Epiphaniae Domini (die 6 Ianuarii), in festo Basilii Magni (die 1 Ianuarii), quinque primis diebus dominicis Quadragesimae (quae "Magna Ieunia" vocatur), die Cenae Domini ("Magna Feria Quinta") et Sabbato Sancto ("Magnum Sabbatum"). Solis orationibus canticisque, non autem caeremoniis a Liturgia Sancti Chrysostomi differt.
Anaphora Sancti Chrysostomi hodie in ecclesiis ritus byzantini est forma usitatissima.
Liturgia tralaticia est Hierosolymorum et Palaestinae necnon Patriarchatus Antioncheni et a Sancto Iacobo Maiore repetitur. Postea, imprimis saeculo vicesimo in ecclesias byzantinas introducta est, sed tantum raris occasionibus celebratur, cum etiam in patria sua (Hierosolymis) a formulis liturgicis supra memoratis demota sit. Patriarchatus Hierosolymitanus eam saeculo vicesimo interdum in festo Sancti Iacobi Maioris (die 30 Aprilis calendarii antiqui). Sunt, qui hodie hanc formulam adhibeant, ut liturgiam ante iconostasim vultibus populo adversis celebrent.[3]
Eam liturgiam quidam, falso tamen, a papa Gregorio Magno (mortuus 604, ab Orthodoxis plerumque Gregorios Dialogos vocatus) creatam esse volunt. Liturgia Praesanctificatorum est Ἑσπερινός (Vesperae), cum celebratione Communionis coniunctus. Consecratio panis ac vini omittitur, quod dona liturgia anteriore consecrata distribuuntur. Haec forma liturgica initium duxisse videtur ex desiderio, ut fideles etiam feriis ieiuniorum paschalium Communionem accipere possent. Nimirum usque ad hunc diem in ecclesiis Ritus Byzantini vetitum est his feriis liturgiam sollemnem celebrare (excepto festo Annuntiationis). Liturgia Praesanctificatorum in praesentia feria quarta et sexta primarum sex hebdomadum ieiuniorum paschalium, feria quinta hebdomadis quintae et feria secunda, tertia quartaque Hebdomadae Sanctae celebratur.
In ritu Latino Ecclesiae Catholicae Romanae congruunt:
Prioribus temporibus Liturgia Praesanctificatorum in Ritu Byzantino saepius celebrata est, ut puta in imperatore Romano coronando vel celebratione matrimonii.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.