Sancius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sancius[1] (Sinice 莊子 Zhuangzi, 'Magister Zhuang'; praenomine 周 Zhou [2]) fuit philosophus Sinicus magni momenti qui circa saeculum quartum a.C.n. aetate civitatum bellantium vixit, philosophia Sinica maxime aetate Centum Scholarum Cogitationis florente. Scripsisse dicitur secundum Cienum decem milia capita, quorum nihil exstat praeter quae in Sancio opere eponymo continentur, seu ipso auctore solo sive cum aliis, quem vocant etiam Nanhua Jing (南華經) cultores Taoistici, uno e fundamentalibus eius religionis libris; nam stilo tam singulari fertur conposuisse, ut vel periti eius temporis litterarum nec omnia ipsi intelligere possent.[3]
Sola memoria eius vitae est descriptio brevis in capitulo sexagesimo tertio libri Shiji (史記), Cieno auctore.[4] Biographia Cieni dicit eum fuisse magistratum minorem e Meng (oppidum in Anhui hodierno) in civitate Song, qui tempore Hui regis Liang et Xuan regis Qi (saeculo quarto a.C.n. exeunte) vixit.[5] Fama permotum Chu nationis regem Wei olim iusisse fertur multis donis eum invitari, ut rem publicam gereret. At illum "non vidisti bovem? malim otiolo meo indulgere." His dictis domu mansisse neque ministrum esse factum.[3]
In cogitatione Sinica aetatis Zhou, Confucius, Laocius, Mocius, Hui Shi, et Yang Zhu eum moverunt; ipse vicissim Taoismum, Buddhismum Sinicum, et Zen movit. Nomen honorificum Nanhua Zhenren (南華真人, h.e. "divus meridianorum florum") a domu Tang regnatrice latum accepit, cuius imperatores religioni Taoisticae tam studentes Laocium et Sancium divos ambos habebant.