From Wikipedia, the free encyclopedia
Septem miracula mundi (Graece: Τὰ ἑπτὰ θεάματα τῆς οἰκουμένης)[1] septem magnificae mundi antiqui aedificationes appellantur.
Iam Herodotus (484-425 a.C.n.) et Callimachus (ca. 305-240 a.C.n.) brevia septem miraculorum composuisse dicuntur, quae tamen sunt amissa. Prima ratio miraculorum ex integro servata ab Antipatro Sidonio facta est, qui in epigramma sub annum 130 a.C.n. conscripta septem mira commemorat. Antipater innumerabiles aemulatores per saecula inspiravit aedificiis mutatis plerumque septeno numero retento.
Septem miracula mundi ab Antipatro memorata sunt (ordine epigrammatis):
Templum Ephesium maximi omnium aestimat. De Pharo Alexandrino mentionem non facit. Fere 1600 annis post denique in picturis Martini de Heemskerck Pharus primum apparet, ex quo inter septem miracula numeratur.
Ex his septem miraculis, hodie tantum pyramides Aegyptiae exstant, cum alia monumenta bellis vel motibus terrae vel incendiis deleta sint.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.