condimentum From Wikipedia, the free encyclopedia
Soia,[1] Sinice 醬油 jiàngyóu, est liquamen et conditura e fermentatione cum sale seminum Glycinis max quae iam Aspergillo sojae aut A. oryzae infecta sunt. Saepissime in arte coquinaria Sinensi, Coreana, Iaponica adhibetur; saepe etiam ad mensas modo embammatis apponitur, ut sapor salsamentarius ferculis inspergatur. Praesertim conficitur in Iaponia, in Corea, in Sinis (hic primum inventam esse censetur), sed nostris diebus per omnem fere mundum venditatur.
Soia lingua Cantonensi 豉油 chǐyóu "seminum fermentatorum Glycinis max oleum" appellatur, lingua Minnan 豆油 tāu-iû "idem", sed Sinensi aut 醬油 jiàngyóu "iuris Glycinis max oleum" aut simplicissime 醬 jiàng "ius". A Sinensi partim deducitur nomen Coreanum 간장 ganjang "ius condimentarium". A Minnan proveniunt nomen Philippinense toyo Iaponicumque しょうゆ[2] shōyu, unde invicem derivantur nomina tam Latinum soia (1704)[1] quam vernacularia Europaea xoyu (1603),[3] sooju, soy, soya etc. Nomen Birmanicum ပဲငံပြာရည် pe ngan byar yay "garum seminum" e Cantonensi fortasse convertitur. Soia Malaice kecap manis "liquamen dulce" vel simplicius kecap "liquamen" nuncupatur.
Variis fermentationibus utilibus seminum Glycine max iam millennio I a.C.n. inventis, difficile est e litterariis fontibus semper brevibus originem liquaminis soiae recte distinguere. Inter quos fontes Liu Xi in opere lexicographico medio saeculo II confecto non de liquamine, ut videtur, sed certe de seminibus Glycinis max fermentatis (豉 chǐ) disserit et de iure eorum (豉汁 chǐzhi): hae partim propter partialem homonymiam nomen suum cepisse, quia 吃 chī "deliciosum" significat; huius condimenti usu, neque aliter, quinque sapores in harmoniam cogi posse.[4] Sed eodem fere tempore Cui Shi, in calendario agronomico cui titulus est Praecepta plebis mensualia, primus omnium in contextu seminum Glycinis max vocabulo jiang "ius" usus est, nomine condimenti dato 清醬 qīngjiàng "ius pellucidum": mense primo ineunte semina frigentur; medio mense elixentur; deinde concidantur, sale condiantur; septimo mense in condituras piscium, carnium, melonum, adhibeantur atque ad "ius pellucidum" conficiendum.[5] Hoc "ius pellucidum" rem soiae nobis cognitae persimilem fuisse censetur.
Medio saeculo VI Jia Sixie opus de agricultura practicum elaboravit, titulum Methodum vitae populi meliorandae praefingens, ubi libro IX multo productius praecepit de paratione iuris crassi seminum fermentatorum Glycinis max (chǐzhi) et de illo iure pellucido, hinc proveniente, quod primus auctorum nobis cognitorum 醬油 jiàngyóu "iuris oleum, i.e. soiam" nuncupavit.[7] Descriptione antiquae urbis capitalis Hanchei, a Wu Zimu saeculo XIII exeunte scripta, septem "res hominibus quotidie necessariae" enumerantur, quae sunt "ligna, oryza, oleum, sal, semina Glycinis fermentata" (quo certe comprehenditur soia), "acetum, thea".[8] Proprietates soiae aliarumque iurum fermentatorum in medicina Sinensi a pharmacologo Li Shizhen(en) anno 1596 evolvuntur, verbis fontium anteriorum plene recitatis.[9]
Confectio soiae medio aevo introductum esse tam in Coreanam paeninsulam quam in Iaponiam pro certo habemus. In Corea, culturá Glycinis max aevo praehistorico introducta, semina iam diu ad condimenta varia adhibita erant. In Iaponia ars coquinaria antiquior liquamine e piscibus sicut conditura salsa fermentata uti solebat, sed id liquamen, quod morte animalium provenit, ex alimentis castimonialibus Buddhistarum reiici necesse erat. Eruditi nonnulli soiam, condituram apud Sinas familiarem e legumine factam, a monachis Buddhistis missionariis Sinensibus in Iaponiam introduxisse censent.[10] Soia iam antea in variis fontibus Iaponensibus relata, missionarii Portugallenses in lexico linguarum Iaponensis Lusitanaeque quod anno 1603 divulgaverunt nomen et naturam huius xoyu breviter exposuerunt: "Xoyu: liquor qui ad acetum respondet, sed valde salsum, et ad cibum temperandum servit".[3]
Ioannes Raius botanista anno 1704 primus auctorum Latinorum soiam refert, nomen litteris italicis monstrans: "Phaseolus Japonicus fructu albo, ex quo soia conficiunt".[1] Ita compendiosissime scribere potuit quia collega Samuel Dale(en) pharmacologus descriptionem paulo pleniorem parabat quae anno insequenti apud idem prelum prodit, verbis quae sequuntur:
Engelbertus Kaempfer in Amoenitatibus Exoticis anno 1712 pultemque miso liquamenque sooju, ex eadem specie provenientes, Latine longius relatus est:
Ioannes de Loureiro in Flora Cochinchinensi de confectione tam soiae quam casei soiae scripsit:
Saeculo XIV praeceptum confectionis brevissimum dat artifex Ni zan ad initium libelli sui de re coquinaria: "Quomodo soiam (jiang you) facias: ad singulum tou seminum soiae recipe decem cattie sel, viginti cattie aquae, mensuris summa cura captis; in ollam magnam sub caelo aestivo repone".[14] Primus Europaeorum confectionem soiae Iaponensem Engelbertus Kaempfer, iam supra citatus, curiose anno 1712 evoluit:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.