Sphinx
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sphinx (Graece Σφίγξ, Boeotice Φίξ) est monstrum mythicum, cui sunt caput hominis, corpus leonis, alaeque falconis.
Sphingi in mythologia Graeca sunt caput hominis, coxae clunesque leonis, atque aliquando alae avis. Perfida et immisericors habetur. Qui recte eius aenigma non respondeant, fatum patiuntur, ut in talibus fabulis usitatum est, quia monstrum eos necat et comedit.[2] Quod sphingis exemplum in mytho et dramate de Oedipode legitur.[3] Sphinx autem Aegyptius, sphingi Graecae dissimilis (quae est mulier), usitate homo monstratur, Androsphinx (Graece Ἀνδρόσφιγξ) appellatus. Praeterea, sphinx Aegyptius benevolus habetur, quamquam saevis viribus praeditus, exemplo Graeco similis; et ambo custodes memorantur, qui aditus templorum saepe custodiunt.[4]
Sphingis parentes sunt Echidna et Orthos vel Typhon[5]. Quae post mortem Laii, Creonte regente, in Monte Phicio prope Thebas sedet, ubi aenigma viatoribus proponit: quod animal mane quattuor pedibus, meridie duobus, vesperi tribus ambulat? Oedipus aenigma recte explicat: tale animal est homo.