Spiritus vini
From Wikipedia, the free encyclopedia
Spiritus vini[1] est aqua ardens, e destillatione vini producta, quae olim in medicamentum, hodie communiter in oblectamentum bibi solet. Spiritus vini, huic usui ideonei, saepe bis vel ter destillantur ad impuritates deiiciendas; saepe etiam in tunnis vel cupis maturantur. Spiritus vini ab auctoribus antiquissimis "aqua ardens" appellatur,[2] quod nomen recentius ad spiritus non e vino tantum, sed ex aliis liquidis fermentatis deductos applicatur.
Spiritus vini Cognacensis, Armeniacensis, Xerae inter celebriores sunt.