Split
From Wikipedia, the free encyclopedia
Split est pellicula formidulosa a M. Night Shyamalan moderatore cinematographico ducta, anno 2016 edita. Vitam narrat Kevin Crumb (ab Iacobo McAvoy acti), qui perturbatione dissociativa identitatis[1] laborat; multas enim personas sive identitates habet, omnino viginti tres. Sunt qui dicant hanc perturbationem mentis in pellicula ut periculosam exprimi, atque ita hominibus qui eā laborant damnum ferre (de quo in Controversia).