Strepsiptera
From Wikipedia, the free encyclopedia
Strepsiptera sunt ordo insectorum superordinis Endopterygotorum, cui sunt novem familiae exstantes, quae vicissim sescentas fere species descriptas comprehendunt. Endoparasiti in aliis insectis sunt, sicut anthophilis, apocritis, cicadellidis, zygentomatibus, blattodeis. Feminae plurimarum specierum numquam ex hoste emergunt, postquam in eius corpus intraverint, ubi ad ultimum moriuntur. Larvae autem primae stationis emergunt, quia eis hostem vivum non occupatum petere necesse est, ac maribus, brevissime adultis viventibus, emergendum est ut feminam docilem intra hostis corpus inveniant.[1]