Thasos
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thasos est insula Graeciae, ad septentrionales partes Maris Aegaei iacens, haud longe ab ora Thraciae distans. Parii Thasum saeculo VIII exeunte debellavit ibique coloniam constituerunt[1]; Archilochus poëta Parius qui in exercitu profectus est de insula sic cantavit: "ἥδε δ᾽ ὥστ᾽ ὄνου ῥάχις ἕστηκεν, ὕλης ἀγρίας ἐπιστεφής.[2] Saeculis VII et VI Thasii Pariorum coloni divitissimi fiunt ob aurum in insula ipsa et iuxta oram Thraciae adiacentem effoditum;[3] etiam lignum et vinum produxerunt. Emporia continentalia Oesyma, Galepsus et Apollonia fodinaeque Scaptesyle Thasiis tributaria fuerunt. Anno 464/463 a.C.n. Thasos Atheniensibus subiecta est[4] et anno 411 a.C.n., postquam quadringenti rerum Athenis potiti Thasiorum instituta in oligarchiam mutaverunt, spe libertatis ad Lacedaemonios defecerunt[5] Ibi temporibus antiquis productum est vinum Thasium. Hordeum in insula Thaso cultum Archestratus saeculo IV a.C.n. laudavit, sed post Eresium Lesbi ordinavit:
Principio munus eloquar Cereris | Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο |
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. | Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ... |
Thebis etiam, quae portis septem patent, probam | Ἐστὶ δὲ κἀν Θήβαις ταῖς ἑπταπύλοις ἐπιεικῆ |
et in Thaso et in quibusdam aliis oppidis nancisceris.[6] | κἀν Θάσῳ ἔν τ´ ἄλλαις πόλεσίν τισιν.[7] |