Thelema (Crowley)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thelema est religio in lege philosophica eiusdem nominis condita, quae pro primo dogmate a nonnullis organizationibus religiosis adsumpta est. Regula Thelemae est "'Fac quod vis' erit omnis lex. Amor est lex, amor per voluntatem."[3] Evoluta est lex Thelemae ab Alexandro Crowley, scriptore et magus Anglico saeculi vicensimi ineuntis.[4] Credidit sese esse propheta aevi novi, Æon Hori, secundum experientiam spiritualem quem is et Rosa Editha uxor in Aegypto anno 1904 habuerant.[5] Per hunc relatum, entitas fortasse incorporealis vel "praeterhumana" se Aiwass appellans eum contigit, et textum Librum AL vel Legis dictavit, qui principia Thelemae adumbravit.[6] Adsectator Thelemae est Thelemita.
Vide etiam paginam fere homonymam: Thelema (Rabelaesus)
Pantheon Thelemicum nonnullas amplectitur deitates, praecipue trinitatem ex religione Aegyptica antiqua accommodatam, qui tres oratores Libri Legis sunt: Nuit, Hadit (Horus), et Ra-Hoor-Khuit. Crowley autem has deitates merum commodum litterarium appellavit.[7] Religio fundatur in notione saeculum vicensimum initium notavisse Aeonis Hori, cum homines nova praecepta ethica sequerentur: "Fac quod vis omne ius erit" scripsit.[8] Hoc dictum adseverant adsectatores, Thelemitas appellatos, eorum viam veram, eorum verum arbitrium notum, petere et sequi debere,[9] potius quam sua desiderata egotistica.[10] Haec philosophia etiam magiam usum ritualem exprimit.
Vocabulum thelema est translitteratio nominis Graeci Koine θέλημα 'voluntas', ex verbo θέλω 'velle, cupere, in animo habere'. Crowley, cum religionem evolveret, latissime de hac re scripsit, scripta parens una Libros Sacros Thelematis appellata. Praeterea, notionibus usus est ex occultismo, yoga, et mysticismo Orientali et Occidentali captas, imprimis Kabala.[11]