From Wikipedia, the free encyclopedia
Thermae Antoninianae sive Thermae Caracallae sunt thermae in urbe Roma sitae. Una cum Thermis Diocletiani et Traiani ad maxima thermarum operum Romae urbis pertinent.
Thermae Antoninianae verisimiliter anno 206 Septimio Severo imperatore aedificari coeptae et anno 216 Caracalla imperatore perfectae sunt.[1][2] In regione XII. (regio Piscino Publica) sitae erant. Imperatores posteri sicut Elagabalus et Alexander Severus thermas amplificaverunt ornaveruntque.
Anno 537 Gothi Aquam Marciam destruxerunt, quo lavationes finitae sunt. Terrae motus tempestatesque operi per saecula nocuerunt, imprimis autem destructio murorum ab iis, qui saxa et materiam et cetera aedificanti utilia quaesiverunt.
Saeculo XVI familia nobilis Farnesia, praecipue Paulus III papa, maximam marmoris partem nec non sculpturas (inter quas Herculem Farnesium, qui dicitur) amovit, quo Palatium Farnesium et Basilica Vaticana ornarentur. Anno 1824 a comite Hieronymo Aegidio di Velo effossiones scientificae coeptae sunt.
His diebus in Thermis Antoninianis operae eduntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.