Thesprotia (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thesprotia (Graece Θεσπρωτία) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Epiri, cuius caput erat urbs Hegumenitsa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Epirum et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Thesprotiae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.
Vide etiam paginam fere homonymam: Thesprotia (mantis).