Tobol
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tobol[1] (Russice Тобол, Kazachice Тобыл) est flumen in Asia, accola sinistra Irtis. Per regionem Kostanaiensem Kazachstaniae et regiones Kurganensem ac Tumenensem Russiae fluens, 1591 chiliometra patet. Accolae maximae Tobolis sunt Uius, Isetus, Tura ac Tauda (sinistrae) atque Ubagan (dextra). Tumulus urbs ad Tobolem stat et Tobolium ad ostium eius situm est.