Trinio Kingstoniana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Trinio Kingstoniana[1] est grex Americanus musicae vulgaris et musicae popularis peritus, qui in redintegrationem vulgarem incipiendam annis 196 exeuntibus et 197 exeuntibus adiuvit. Grex actus discothecarius in Regione Sinuosa Franciscopolis ortus est, in Davide Guard, Roberto Shane, et Nicolao Reynolds consistens. Populis in multis civitatibus internationalibus grata fuit, plerumque ob inauditos alborum 33⅓ rpm venditorum numeros et semitam musicae popularis in Civitatibus Foederatis adiuvit mutare.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/75/Kingston_Trio.jpg/220px-Kingston_Trio.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8b/The_Kingston_Trio_-_Sunny_Side.jpg/220px-The_Kingston_Trio_-_Sunny_Side.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/67/Ktweb.jpg/320px-Ktweb.jpg)
Trinio Kingstoniana fuit unus ex gregibus maximi momenti per aevum populare et vulgare quod anno 1958 coepit cum eius album primum publicaretur cum carmine "Tom Dooley," quod plus quam tres milliones exemplarium ut singulus venditus est.[3] Ex autem 1964, trinio pauciores discos vendidit paucioresque concentus habuerunt, partim ob numerum et gratiam imitatorum, partimque ob adventum aliorum maiorum gregum vulgarium commercialium sicut Petrus, Paulus, et Maria, quorum musica plus ad res civiles tetendit. Praeterea, Incursio Britannica, The Beatles ducibus (qui ab EMI/Capitol redemptionem signaverunt prorsus cum trinionis redemptio exiebat), venditiones acusticorum musicae vulgaris alborum magnopere infregit, et Capitol alteram locationem intente non obtulit.