From Wikipedia, the free encyclopedia
Trinitas est theologicum religionis Christianae notio et doctrina. Christiani credunt in unum Deum in tribus Personis, quarum quaeque est unum ipsumque Deum, sed una non sunt tres di, sed unus verusque deus. Dominica Trinitatis octavo die post Pentecosten Catholici et Anglicani festum sanctae et indivituae? Trinitatis habent.
Quomodo dicitur Deus esse unus et tres? Ante omnia, opportet dicere naturam divinam esse rem praeter humanam scientiam, quam comprehendere vel intellegere non possumus, sed ex revelatione tamen, aliquomodo sciri potest. Ergo doctrina de trinitate ad doctrina revelata pertinet, et non ad ea (sicut existentia Dei) quae cognoscantur a ratione humana tantum.
Unitas Dei cognoscitur ex ratione quod dicit principium omnium unum tantum esse, et a divina scriptura, ubi dicitur ad exemplum:
Tamen, etiam a primis verbis, multiplicitas videtur in Deo:
Revelatio trinitatis tamen non plene est facta usque ad adventum Salvatoris, Filii Dei, Iesu Christi, qui dicebat ad discipulos: "euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti." Mysterium trinitatis fons est profunda reflectionis theologicae. Praesertim per prima saecula ecclesiae natura trinitatis, et natura Christi ut homo et Deus, fortiter discutebatur. Per primas oecumenica concilia veritas iam tradita amplius et clarius praesentabatur, ut Deus clare intelegeretur ut unitas in omnia ubi non est distinctio personarum, ut clare praepositur in Credo Athanasiensi.
Revelatio trinitatis tamen multa prodest ad vitam Christianam. Non tantum praebet Christum verum hominem nobiscum, atque verum Deum, sed dicit Deum ipsum esse communitatem personarum, non tantum in se conclusum, sed agitantem, semper se dantem, ut Pater semper se infundit Filio, Filius se Patri dat, et Spiritus Sanctus exstat amor inter ambos.
Augustinus (de Hippone Regio) mysterium Trinitatis explicavit in libro De Trinitate. Nos de Patre Filio Spirituque Sancto cogitare rogavit sicut (figura loquentis utenti) facultates mentis. Unam mentem habemus, sed in mente tres facultates sunt: memoria, scientia, voluntas. Quisque facultas distinctionem habet de reliquis, sed totae tres facultates sunt de una mente. Nec partes nec frusta mentis sunt, sed de individua mente.[1] In categoriis Aristotelis tres personae similitudines de relatione habere dicantur quia distinctiones relationis non sunt diversi substantiae. Hinc unitas de deo servata est. Hoc modo mysterii explicandi late utabatur.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.