Umbella
From Wikipedia, the free encyclopedia
Umbella[1][2] sive umbella (pluvialis)[3] est instrumentum, quod ad protegendum contra pluviam solemve adhibetur.
Iam antiqui quoddam instrumentum ad pluviam radiosve solis avertenda habebant. Verbum "umbella" bis apud Martialem[4] et semel apud Iuvenalem[5] invenitur, verbum autem "umbraculum" comperitur (sensu instrumenti huiuscemodi) apud plures auctores.