Utilitarismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Utilitarismus[1][2] est theoria normativa, quae moralitatem docet in actionum rationalium utilitate positam esse. Bonum igitur est quod utile est, malum vero quod nocet. Utilitarismus privatus, quippe qui in ipsius individui vel hominis singularis utilitate tuenda versetur, egoismo affinis est. Cum de utilitarismo quaestio est, saepissime de utilitarismo sociali agitur, in qua bonum et malum in actionibus humanis aestimatur ex summa utilitatis quae in beneficium communitatis effici potest.
Ieremias Bentham, auctor utilitarismi, deducta miseria omnium qualibet actione implicatorum, coacervatione voluptatis utilitatem definivit. Quam notionem quantitativam utilitatis Ioannes Stuart Mill ita amplificavit, ut, omissis singulis actionibus, animum ad qualitatem attenderet: moralitas utilitaristica felicitate aestimari oportere, felicitatem autem non solum in voluptate sed etiam in absentia miseriae consistere; infelicitatem contra ex miseria et absentia voluptatis constare.[3] In utilitarismo Milliano actio moralis felicitate et voluptate aestimatur. Quae ratio ab adversariis reicitur, quod nimio opere hedonismum redoleat. Utilitarismus, item ac ethica in genere, ad hominem pertinet, quamquam sunt qui "felicitati" animalium quoque cavere velint.[4]
Utilitarismus interdum refertur ad consequentialismum, cuius sectatores consecutionibus cuiuslibet actionis bonum et malum metiuntur. Quae opinio comparari vel coniungi potest cum ethica virtutis, in qua virtus bonum morale esse putatur. Nonnulli credunt consilia hominum etiam momentum ethicum habere. Utilitarismus ab aliis consequentialismi generibus, sicut egoismo ethico, distincte hoc differt, quod omnes rationes aequabiliter respicit. Suasores utilitarismi inter sese differunt, utrum actus singulares cum utilitate congruere oporteat (id est utilitarismus actionis), an actores regulas ethicas sequi debeant (id est utilitarismus regularum). Utilitaristae praeterea dissentiunt, in ratiocinatione utilitatis utrum de tota an de mediana felicitate agatur.