Saltator Ruthenus From Wikipedia, the free encyclopedia
Venceslaus Nižinskij[1] (natus die 12 Martii 1889[2] aut 1890[3]; mortuus Londinii die 8 Aprilis 1950), fuit saltator ballaticus et choreographus latissime saltator mas maximi momenti saeculi vicensimi ineuntis aestimatus.[3] Qui, natus Kioviae in Imperio Russico (nunc Ucraina) parentibus Polonicis, in Russia imperiali adolevit, sed se Polonicum habebat.[4] Profunditate et vehementia eius simulationum celebrabatur. En pointe saltare poterat, quae ars inter saltatores mares illo tempore rarissima erat,[5] ac spectatores eius saltibus altis admirabantur.
Nižinskij saltare a parentibus didicit, qui saltatores seniores in grege viatorum operae Setovianae erant, et eius primam pueritiam cum hoc grege degebat. Stanislaus frater maior natu et Bronislava "Bronia" Nižinska soror minor etiam saltatores facti sunt; Bronia praeterea choreographus facta est, proxime cum Venceslao per multum eius cursus professionalis. Vencelaus anno nono suae aetatis in Scholam Ballationis Imperialem (nunc Scholam Mariinskianam) Petropoli receptus est, praestantem mundi scholam ballationis. Anno 1907, diploma studiorum adeptus, sodalis Ballationis Imperialis factus est, gradu coryphée, pro mero corporis ballationis sodali, iam personas primas agens.
Se anno 1909 cum Ballets Russes ('Ballationibus Russicis') consociavit, novum ballationis gregem a Sergio Djagilev fundatum. Qui curator ballationem Russicam ad Lutetiam tulit, ubi opera virtutis, sicut spectacula Ballationis Imperialis, ignotae erant. Iuvenis principalis gregis saltator mas factus est, qui spectatores magnopere excitabat quandocumque perfunctus esset. In vita autem quotidiana, simplex videbatur, sermonesque cum aliis raro conferebat. Mox factus est amasius Sergii Djagilev. Ballets Russes in toto sinebant ut Nižinskij suam artem extenderet et saltationem choreographiamque experiretur; novas vias saltatoribus maribus expediebat cum ipse gloriam inter fautores ballationis mereret.
Nižinskij anno 1912 ballationes choreographare coepit, inter quas Hinnulei Postmeridianum (L'après-midi d'un faune, 1912), musica Claudii Debussy, Ludi (Jeux, 1913), et Till Eulenspiegel (1916). Lutetiae apud primam perfunctionem Ritus Veris (Le Sacre du Printemps, 1913), musica Inguari Stravinskij, pugnis certabant spectatores qui hunc novum ballationis musicaeque modum mirum amabant et odierunt. Postmeridianum significationum sexualium in scaena ultima causa in controversiam vocatum est. Nižinskij Ludos esse leves amores inter tris mares primum maluit, sed Djagilev unum marem duasque feminae poposcit. Iter in America Australi anno 1913 faciens, Nižinskij Romolam de Pulszky Hungaricam in matrimonium duxit. Djagilev iratus Nižinskij ex grege statim dimisit. Maritis erant duae filiae, Kyra et Tamara Nijinska.
Nižinskij, iam quaestu carens, gregem suum constituere conabatur, sed infeliciter defecit. Budapestini in Hungaria bello mundano primo detentus, domi a vigilibus usque ad 1916 cohibebatur. Postremo, post obtestationes a Djagilev ducibusque internationalibus redditas, magistratus eum in Novum Eboracum in itinere Americano abire siverunt. Inter alios qui eius liberationem petebant erant Alphonsus XIII rex Hispaniae et Woodrow Wilson praeses Civitatum Foederatarum, Othone Kahn suadente.[6] Nižinskij autem difficultatibus itinerum administrandorum oppressus ac potestate saltandi privatus, animo magis et magis confusus fiebat.
Familia, post iter per Americam Australem anno 1917 factum, et ob difficultates itineris tempore belli faciendi, Fani Sancti Mauritii in vico Helvetiae habitare coepit. Eius autem mens deterior fiebatur, donec, schizophrenia laborans, anno 1919 in asylum morborum mentis coniectus esset. Triginta annos sequentis in variis institutionibus interdum a medicis curabatur, ac numquam iterum publice saltavit. . . .
Mortuus est Londinii die 8 Aprilis 1950. Eius corpus Londinii primum sepultum est.[7][8] Anno autem 1953 ad Coemeterio Montmartre Lutetiae motum, iuxta sepulcra Caietani Vestris, Theophili Gautier, et Emmae Livry inhumatum est.[9]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.