Petropolis
urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Petropolis[1] (Russice Санкт-Петербург, Sankt-Peterburg[2]; annis 1914–1924 Petrogradum[3] et annis 1924–1991 Leninopolis[4]) est urbs 'dignitatis foederalis', metropolis Regionis Leninopolitanae (Ленинградская область), et Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis (Северо-западный федеральный округ) Russiae, ad flumen Nevam in capite Sinus Finnici prope Mare Balticum sita. Ab anno 2008, Petropoli situm est Iudicium Constitutionale Foederationis Russicae (Конституционный суд Российской Федерации).

Haec pagina de urbe dignitatis foederalis Russiae tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Petropolis” appellatur, vide Petropolis (discretiva).
Petropolis est urbs secunda a maxima, post Moscuam, paene 5,3 milliones incolarum habens, maior sedes culturae Europaeae, et gravis portus in Mari Baltico situs.
Petropolis saepe Occidentalissima urbs Russica appellatur.[5] Inter urbes orbis terrarum quibus sunt plus quam millio hominum, Petropolis est septentrionalissima. Media Petropolis Historica et Cognati Monumentorum Greges sunt Situs Hereditatis Mundi UNESCO. Urbs etiam est situs Musei Solitarii, maximi orbis terrarum musei artis.[6] Permulti consulatus externi, corporationes multinationales, argentariae, et alia negotia in urbe inveniuntur.
Urbs est magna vecturae sedes (portum et aeroportum habet) atque locus industriae (urbi sunt officinae machinarum producendarum, etc.), scientiae, culturae, ubi instituta educationis (e.g., Universitas Publica Petropolitana), bibliothecae (e.g., Bibliotheca Nationalis Russica), theatra, et musea multa sunt.

Remove ads
Historia urbana
Petropolis a Tzare Petro I Magno die 27 Maii 1703 modo vetere condita est in terris Ingriae, paulo ante bello e Suecia receptis. Primum aedificium oppidi arx Petri et Pauli[7] fuit in insula Leporina. Nienschanz, oppidum Suecicum in ostio Ochtae situm, destructus est.
Anno 1710 metropolis gubernii facta est. Ab 1713 ad 1728 et ab 1732 ad 1918, urbs fuit imperatorium Russiae caput. Anno 1918, principalia administrationis corpora a Petropole (tum Petrograd nominata) ad Moscuam mota sunt.[8]
Ab anno 1924 ad annum 1991, nomen urbis erat Leninopolis[9] (Leningrad), in honorem Vladimiri Leninis. Tempore Belli Magni Patrii, Leninopolis viginti novem menses in obsidione erat; unde anno 1965, titulum Urbis-Herois recepit. Anno 1955 ferrivia subterranea aperta est.

Remove ads
Aedificia
Petropolis multa monumenta architecturae habet. Ecclesiae Petropolis maximae sunt Ecclesia cathedralis Dei genetricis Casanensis, sancti Isaacii, Petri et Pauli (un arce Petri et Pauli), Trinitatis Ismaeliana, Transfigurationis Salvatoris, Resurrectionis Picea, ducis Vladimiri, sancti Nicolai marina aliaeque; monasterium urbis primum et maximum laura Alexandronevensis est.
Res athleticae
- FC Zenit Saint Petersburg grex pedilusorius anno 1925 conditus est.
Geographia

In delta Nevae fluminis Petropolis sita est, quae, in multa deverticula divisa, permultas insulas facit. Insularum maxima est insula Basilii inter Nevam Maiorem et Nevam Minorem; aliae insula Lapidea, insula Petri, insula Apothecaria[10] (ubi Hortus botanicus Petri Magni situs est), insula Crucis[11], insula Rotunda[12] etc. Noctes albae Petropolitanae saepe memorantur.
Remove ads
Clima
Urbi Petropoli clima est continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger, cyclonibus Balticis temperatum, in stationes quattuor divisum, aestate brevi tepida humida, hieme longiori frigidiori, nive dies fere 118 per annum et mense Februario ad spissitudinem 19 cm iacente, pruinis dies fere 230 per annum attingentibus; temperatura aëris media mense Februario −6° atque mense Iulio 19°, minima inter −8.5° et 15°, maxima inter −3° et 23°, sed minima extrema usque hodie nota (mense Ianuario 1883) −35.9°, maxima extrema aestiva (anno 2010) 37.1°; pluviis mense Aprili ad 31 mm tantum, mense Augusto 83 mm, anno toto non minus quam 661 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 173, nivosis 75 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 65% et 87% reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 12, mense Iunio non minus quam 276, per annum totum 1 633 relatis.[13]
Remove ads
Incolae notabiles

Incolae noti urbis Petropolis numerosi sunt. Praeter Imperatores Russiae, multi rerum politicarum periti, eruditi, scriptores, artifices, et alii in urbe habitaverunt.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- 2046 Leningrad
- Petropolis Nova, Ioannis Fomin delineatio
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads