From Wikipedia, the free encyclopedia
Vinum Arbosiense,[1] Francogallice vin d'Arbois, e pago Arbosiensi praefecturae Iurae (olim comitatus Burgundiae) provenit.
Nobiles Burgundi vineas huius pagi iam saeculo XIII acquirebant, inter alias prope oppidum Pupillin ubi optima vina etiam hodie nascuntur.[2] Brugis annis 1374 et 1375 Philippus Audax bonitatem vinorum comitatus et ducatus Burgundiae regibus Francorum Carolo VI et Anglorum Eduardo III magnifice demonstravit, inter quae Arbosiensis:
Saeculo XVI bonitatem vinorum Arbosiensium per Franciam agnoscebatur;[4] saeculo XVII ineunte Casparus Laudismannus vinum "Burgundicum quod appellatur Darbosianum Le vin d'Arbois" sermone bilingui laudavit.[5] Ludovicus Pasteur, qui Arbosiae educatus est, Lutetiae denuo habitans vinum a patre productum cottidie bibebat vineaeque familiae suae in inquisitionibus biologicis suis utebatur.[6]
Vina tam rubra quam alba producuntur, varietatibus indigenis adhibitis. Celeberrima sunt vins jaunes ("flava") et vins de paille ("paleacea" dulcia et fortissima).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.