0
numerus integer From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
0, saepe zerus[5][6] vel nullus (-a, -um) appellatus, est numerus, inter unum positivum et unum negativum iacens, qui nihil in rebus mathematicis significat. Numerus 0 est identitas additiva in copia numerorum naturalium et supercopiis eius (integrorum, rationalium, realium, complexorum). Nota numeri 0 locum tenens in notatione positionali adhibetur; exempli gratia, 310 significat tres centurias, unam decadem, et nullas unitates.
Remove ads
De nomine
Scriptores Latini, notam et notionem 0 ab Arabibus accipientes, etiam vocabulum Arabicum صفر ṣifr mutuati sunt. Ex saeculo XIII cifra et formae similes (chifra, zifra, ziffra, zifera) Latine numerum 0 significavit; deinde etiam quamlibet notam numeri Arabicam significare coepit (cf. Francogallice chiffre).[7] In libris recentibus Latinis nomen zerus eiusdem originis, sed per linguam Italianam forma mutatum, ad numerum 0 significandum usurpatum est.
Remove ads
De historia
Hic numerus ignotus erat Romanis. In calendario Gregoriano et calendario Iuliano, 0 non repraesentat annum: 1 p.C.n. sequitur 1 a.C.n..
Babylonii cifra primi usi sunt, ante 300 a.C.n.. Eius cifra fuit
sive cuneus duplex, et tantummodo adhibita est locum tentum. Palaeograece etiam cifra fuit, fortasse mutuata a Babyloniis, cum forma
, in seriis aetatibus simili ō litterae.
Circa anno 150, Ptolemaeus, a Hipparcho et mathematicis Babyloniis adductus, notā numeri pro nulla re (ō)[8][9] in opere suo de astronomia mathematica Syntaxi Mathematicā (quod etiam Almagestum appellatur) usus est.[10] Talis “zerus Hellenisticus” fortasse fuit in mundo occidentali antiquo primus certus usus notae numeri nihil repraesentantis.[11] In suo Almagesto (VI. 8), Ptolemaeus talem notam saepe adhibuit ad magnitudinem eclipsium solis et lunae indicandam. Nam dum Luna super Solem transibat, notae numeri inter 0 et 12 usque variabantur, ubi duodecima nota numeri diametrum angularem Solis repraesentabat.[12] Dehinc, “zerus Ptolemaei”, magnitudine crescendo et lineam superscriptam amittendo, hodiernam notam numeri “0” gradatim genuit.[13]
Christianis mediaevalibus qui Latine scribere poterant non cifra fuit, sed nulla usi sunt in epactis ad diem Paschalem computandum. Primae tres epactae erant “nulla”, “xi”, et “xxii”, e.g. apud Dionysium Exiguum, in 525. Circa 725, Beda aut socius eius N littera (pro “nulla”) usus est inter alios numeros Romanos in tabula epactarum.
Indi cifra in arithmetica usi sunt. Brachmacottus in 628 de proprietatibus cifrae scripsit. Eo tempore cifra ut numerus iam adhibita est in Cambodia; posteaquam in Sinis et apud Musulmannos hic numerus inventus est, iniens Europam in saeculo 12.
Nomen zephirum adhibitum est a Leonardo Pisano in Libro Abaci (1202), qui inter primos libros Latine scriptos numeros Arabicos tractantes est.
Gens Maya Americae mediae zero in computationibus calendariis usi sunt.[14]
Remove ads
Notae
Nexus interni
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads