Alasca

From Wikipedia, the free encyclopedia

Alasca
Remove ads

Alasca[1][2][3] (Anglice Alaska) est civitas Civitatum Foederatarum, maxima quae ad superficiem terrestrem pertinet. 736 081 populus Alascalis est. Fecit civitatem in 1959 Ianuario 3.

Quick facts

Civitatis cursualis sigla sunt AK. Eius caput est Iunellum.

Thumb
Denali, altissimus Americae Septentrionalis locus.
Remove ads

Situs

In extremitate Americae boreoccidentali Alasca sita est. Mare Beaufortii et mare Tschukotense litora Alascae borealia alluunt, mare Beringianum litora orientalia et sinus Alascensis Oceani Pacifici litus australe. Freto Beringiano Alasca ab Eurasia (paeninsula Tschucotensi) separata est. Orientem versus Alasca cum Canada (territorio Iuconensi et Columbia Britannica) contermina est.

Res geographicae

Iugum Alascense sunt montes Alascae altissimi, quo in iugo et Denali, mons Americae totius altissimus, situs est. Montes igniferi multi arcus Aleutii in parte Australi Alascae inveniuntur.

Multae insulae Alascae adiacent: insulae Aleutiae, insulae Diomedis, insulae Alexandri, insula Chamissonis, insula Codiac, insula Sancti Laurentii etc.

Iuconus est flumen Alascae maximum; accolarum eius Tanana nominanda est.

Remove ads

Historia

Alasca annis ab 1772 ad 1867 colonia Imperii Russici erat, quam anno 1867 Russia Civitatibus Foederatis vendidit.

Loci habitati

More information Latine, Anglice ...

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads