Alexandropolis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Alexandropolis (Neograece: Αλεξανδρούπολη, Catharevusa: Αλεξανδρούπολις, Turcice: Dedeağaç, Bulgarice: Дедеагач, Graece usque ad annum 1920 Δεδέαγατς) est portus Graeciae et demus in regione Macedonia Orientali et Thracia situs. Usque ad reformationem administrationis anni 2011 (vide: Libellus Callicratis) fuit sedes Hebri praefecturae, quae nomine "Regionali Hebri Unitate" permanet, iuribus autem ad regionem Macedoniam Orientalem et ad demos delatis.
Vide etiam paginam discretivam: Alexandropolis (discretiva).

Remove ads
Geographia
Alexandropolis a meridie mari Thracico, parti maris Aegaei, adiacet. Ab occidente demi Arriana et Maronia-Sapes unitatis regionalis Rhodopes finitimi sunt, a septentrionibus demus Suphli et ab oriente provincia Turcica Hadrianopolis.
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

