Anulus ocularis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Anulus ocularis vel anulus periocularis vel circulus ocularis in avibus est anulus pennarum perparvarum qui anulum orbitalem[5] circumdat,[6] anulum cutis nudae qui oculum avis artissime cingit.[6][7] Anulus ocularis saepe est merum ornamentum, et eius color a plumas adiacentbus discrepare potest.[4] Anulus pennarum aliquando imperfectus est, arcum ocularem formans. Conspicuo anulo oculari absente, anulus orbitalis saepe anulus ocularis appellatur.[4][8][9][10] Nudus anulus orbitalis durus aut corporeus esse potest, vel wattle? ocularem formare potest. Qui est signum investigatoribus agrestibus utilissimum in multis avium speciebus.[9][11] Rhynchocyclus brevirostris, Hemitriccus orbitatus, et Asthenes palpebralis sunt exempla specierum quae ex ea proprietate vulgo in variis linguis appellantur.

Remove ads
Pinacotheca
- Geothlypis tolmiei masculus arcus supra et infra oculum habet.
- Glareola maldivarum perfectum sed coloribus partim discrepantem anulum ocularem habet.
- Charadrius vociferus est unus ex multis Charadriiformibus quibus est consipicuus anulus orbitalis.
- Anser erythropus flavum anulum orbitalem habet.
Nexus interni
- Anulus scleroticus
- Glossarium vocabulorum avianorum
- Iris (anatomia)
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
