Apium graveolens
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Apium graveolens Linnaei, "apium hortense" etiam nuncupandum,[1] est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit. Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam cultivarietas subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.
Remove ads
Apia alia
Biologi sane multas plantas et varias in genere botanico nomine apii componunt, sed et Latinitate classica complures herbae apio significari possunt. Nempe:
- Heleoselinum, seu hydroselinum (apium rusticum)
- Olusatrum, seu hipposelinum (Smyrnium olusatrum)
- Oreoselinum (petroselinum rusticum)
- Petroselinum (Petroselinum spp.)
Apud antiquos caules apii hortensis non tam magni fuerunt quam hodie, unde similitudo cum aliis herbis maior videbatur quam nobis hodie. Et plurimis quidem haec herbae item adsimulantur. E.g.:
Remove ads
Antiquitus
Cum origines apii culturae ignorentur (nam maxime sua sponte crescens legi potest), apium hortense ab antiquissimis temporibus notum fuit. Aegyptii saeculi 16 a.C.n. id ad usum medicinae iam ponebant. In papyris Hearst et Ebers, medicis apium passim commendatur, e.g. praeceptis 291 ad orexin incitandam:
K.t: Ỉwf ḏdɜ 1/16, ỉrp (ḥkɜ.t 1/64), wnšy 1/16, dɜb 1/16, mɜt.t 1/16, ḥnq.t nḏm.t (ḥkɜ.t 1/16 + 1/64) ps ctḫ wnm r hrw.w 4
Aliter: Carnem pinguem 1/16, vinum 5 ro, uvam passam 1/16, ficum 1/16, apium 1/16, zythum dulce 25 ro, elixa, cola, sorbe dies 4
Nonnulli Pharaones Novi Regni serto virenti cincti sepulti fuerunt, ex quibus sertum multis, Tutanchamun incluso, ex apio collectum fuit.

In Graecia scimus apium diu in usu fuisse. In ipsis tabellis litteris Linearibus B insciptis, reperitur verbum ![]()
![]()
se-ri-no. Quod ad archaeologiam attinet, fructus apii in Heraeo Samio a septimo saeculo inveniuntur. Quod ad litteras pertinet, mentio apii tam vetus est quam Homerus, qui herbam bis commemorat:
- Ilias 2.775-7: ἵπποι δὲ παρ’ ἅρμασιν οἷσιν ἕκαστος / λωτὸν ἐρεπτόμενοι ἐλεόθρεπτόν τε σέλινον / ἕστασαν ‘equi autem [Myrmidonum] iuxta curribus quibus quisque [pertinebat] lotum pasti pallustribusque altum apium ederant’.
- Odyssea 5.72-3: ἀμφὶ δὲ λειμῶνες μαλακοὶ ἴου ἠδὲ σελίνου / θήλεον ‘Circa autem prata mollia viola iam apio florebant’.
Graeci et Romani nonnumquam apio utebantur in coronis, praesertim in caerimoniis diis inferis sacris: mortui apio coronati sepeliebantur, sed nonnumquam in aliorum deorum cultu etiam erat in usu.[4] Apium etiam in Mysteriis Corybantum Asiaticorum, Cabirorum, quod ex sanguine patris eorum ortum esse tradebatur.[5]
- Ludi Nemeani?
- Apud Plinium (19.46.158): “Ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeae.”
Moretum “Ac primum, leviter digitis tellure refossa, / quattuor educit cum spissis alia fibris, / inde comas apii gracilis rutamque rigentem / vellit et exiguo coriandra trementia filo.”
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

