Aquae ductus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Aquae ductus
Remove ads

Aquae ductus,[1] aquaeductus[2] vel sere forma,[3] est structura qua aqua ex fonte fluminis deducitur, sive ea subterranea sit per cuniculos sive ex opere arcutationum, saepe arcubus cuneorum. Etsi ductiones aquarum non creata sunt a Romanis, aquarum ductus sunt clara opera architecturae Romanae.

Thumb
Ruinae aquae ductus apud forum Iulii in Gallia.
Thumb
Opus arcuatum Segoviae in Hispania.

Aquarum ductus Romani

Aquae ductus primus fuit aedificatus ab Appio Claudio Caeco censore, et aquas ex agro Lucullano Via Praenestina Romam duxit. Postea aquarum ductus aedificati sunt Romae numero 14, ut Procopius Caesarensis narrat anno 537.

Structurae aquarum ductuum confornicentur, ut minime sol aquam tangat. Saepe aquae ductus inter fontem et urbem subterraneus est, sive canalis aquae in saxo exciditur sive cum regio terrena vel harenosa est, soli parietes cum camara in specu struuntur et aqua ita perducitur. Puteique ita sunt facti, uti inter duos sit actus. Tum cum aquae ductus vallem transit, pons arcutatus aedificatur supra terram. Ubi aquae ductus moenia attingit, efficitur castellum ad recipiendam aquam[4]. De hoc receptaculo vel dividiculo aqua per varias fistulas in singulos locos urbis distribuitur.

Ductus aedificatur parietibus operis caementicii aut operis quadrati, sed pars interna canalis, quae specus vocatur, opere signino tecta est.

Aquarum ductus Romae

Remove ads

Nexus interni

Notae

Fontes

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads