Araneomorphae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Araneomorphae
Remove ads

Araneomorphae, etiam Labidognatha appellatae, sunt subordo Aranearum, dentibus qui se opponunt sicut forceps distinctae, contra Mygalomorphas, quibus sunt dentes paene paralleli.[1]

Thumb
Nephila inaurata (Nephilidae)

Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Araneomorphae 
   

Proprietates distinctae

Nota discrepantias in conlocationibus dentium duarum aranearum infra, quae Mygalomorphas et Araneomorphas repraesentant.

Thumb
Atrax robustus minatur.
Thumb
Cheiracanthium punctorium minatur.

Atrax robustus (species Hexathelidarum), minas hic exhibens, conlocationem suorum dentium clare monstrat, qui sursum et deorsum moveri possunt, longo corporis araneae axi paralleli. Ergo hic aranea subordinis Mygalomorpharum, non Araneomorpharum, exemplum est. Dentes autem in Araneomorphis ad sese vergunt. Plurimae Araneomorphae, Mygalomorpharum dissimiles, quae usque ad viginti quinque annos vivere possunt, solum unum annum supersunt.[2]

Remove ads

Araneae in grege

Paene omnes araneae familiares ad hunc subordinem pertinent, tarantulis insigniter exclusis, quae saepe animalia dilecta videntur. Inter Araneomorphas sunt Araneidae, Theridiidae, Thomisidae, Salticidae, Lycosidae, magnaeque Sparassidae.

Systematica

Araneomorphae in duobus infraordinibus ponuntur, Hypochilis (solum familiam Hypochilidarum continente), et Neocribellatis. Neocribellatae vicissim in Austrochiloideis et duabus seriebus, Entelegynis et Haplogynis, ponuntur, quarum quaeque nonnullas superfamilias continet.

Cladogramma coniunctiones inter taxa inlustrat (Coddington et Levi 1991).

   Opisthothelae   

Mygalomorphae


   Araneomorphae   
   

Hypochilidae



   Austrochiloidea   
   

Gradungulidae



Austrochilidae



   Araneoclada   

Haplogynae



Entelegynae






Plurimis seriei Haplogynarum araneis seni, plurimis seriei Entelegynarum octoni oculi sunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads